Gaudeamus Igitur
FriGaudeamus Igitur
Tekst & Musik: Johannes Brahms – 1880 / Christian Wilhelm Kindleben – 1781
Gaudeamus igitur,
Juvenes dum sumus;
Gaudeamus igitur,
Juvenes dum sumus;
Post jucundum juventutem,
Post molestam senectutem
Nos habebit humus,
Nos habebit humus.
Vita nostra brevis est,
Brevi finietur;
Vita nostra brevis est,
Brevi finietur;
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter;
Nemini parcetur,
Nemini parcetur.
Ubi sunt qui ante nos
In mundo fuere?
Ubi sunt qui ante nos
In mundo fuere?
Vadite ad superos,
Transite ad inferos
Hos si vis videre,
Hos si vis videre.
Vivat academia,
Vivant professores,
Vivat academia,
Vivant professors,
Vivat membrum quod libet,
Vivat membra quae libet;
Semper sint in flore,
Semper sint in flore!
Vivat et republica
Et qui illam regit,
Vivat et republica
Et qui illam regit,
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas
Quae nos hic protegit,
Quae nos hic protegit.
Vivant omnes virgines,
Faciles, formosae!
Vivant omnes virgines,
Faciles, formosae!
Vivant et mulieres,
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae,
Bonae, laboriosae.
Pereat tristitia,
Pereant osores.
Pereat tristitia,
Pereant osores.
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius
Atque irrisores,
Atque irrisores!
Quis confluxus hodie
Academicorum?
Quis confluxus hodie
Academicorum?
E longinquo convenerunt,
Protinusque successerunt
In commune forum,
In commune forum.
Vivat nostra societas,
Vivant studiosi!
Vivat nostra societas,
Vivant studiosi!
Crescat una veritas,
Floreat fraternitas,
Patriae prosperitas,
Patriae prosperitas.
Alta Mater floreat,
Quae nos educavit;
Alta Mater floreat,
Quae nos educavit;
Caros et commilitones,
Dissitas in regiones
Sparsos, congregavit,
Sparsos, congregavit